|


Zeiler-News
Quoniam de genere belli dixi, nunc de magnitudine pauca dicam. Potest enim hoc dici belli genus esse ita necessarium, ut sit gerendum,
non esse ita magnum, ut sit pertimescendum. In quo maxime laborandum est, ne forte ea vobis, quae diligentissime providenda sunt, contemnenda esse videantur.
Atque ut omnes intellegant me L. Lucullo tantum impertire laudis, quantum forti viro et sapienti homini et magno.
imperatori debeatur, dico eius adventu maximas Mithridati copias omnibus rebus ornatas atque instructas fuisse urbemque. |